LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.2.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis quia in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis; et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis; cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus. At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant; conferentes ad inuicem, quia si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable