LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.2.p5

lat bede stoa006 perseus lat1

Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque bellum acturus uideret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente conuenerant, seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur, qui essent hi, quidue acturi illo conuenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum uiuere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam aduentus cum intellexisset rex Ædilfrid, ait: Ergo si aduersum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persequuntur. Itaque in hos primum arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno deleuit. Exstinctos in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum uenerant, uiros circiter mille CCtos, et solum L fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable