LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.20.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce Basso milite regis Æduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium Æduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur.

Provenance