LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.3.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Defunctus est autem Deo dilectus pater Augustinus, et positum corpus eius foras iuxta ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, cuius supra meminimus, quia necdum fuerat perfecta nec dedicata. Mox uero ut dedicata est, intro inlatum, et in porticu illius aquilonali decenter sepultum est; in qua etiam sequentium archiepiscoporum omnium sunt corpora tumulata praeter duorum tantummodo, id est Theodori et Berctualdi, quorum corpora in ipsa ecclesia posita sunt, eo quod praedicta porticus plura capere nequiuit. Habet haec in medio pene sui altare in honore beati papae Gregorii dedicatum, in quo per omne sabbatum a presbytero loci illius agendae eorum sollemniter celebrantur. Scriptum uero est in tumba eiusdem Augustini epitaphium huiusmodi: Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Iunias, eodem rege regnante.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable