LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.4.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc uiuens ordinauerat, ne, se defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam pastore destitutus uacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris ecclesiae, hoc est beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata Romae ecclesia Christi, Clementem sibi adiutorem euangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur. Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis prouehere curauit. Denique non solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat. Siquidem ubi Scottorum in praefata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in ipsa Brittania, uitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognouit, maxime quod paschae sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a XIIIIa luna usque ad XXam dominicae resurrectionis diem obseruandum esse putarent; scripsit cum coepiscopis suis exhortatoriam ad eos epistulam, obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicae obseruationis cum ea, quae toto orbe diffusa est, ecclesia Christi tenere; cuius uidelicet epistulae principium hoc est:

Provenance