Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.4.p5
lat bede stoa006 perseus lat1
His temporibus uenit Mellitus Lundoniae episcopus Romam, de necessariis ecclesiae Anglorum cum apostolico papa Bonifatio tractaturus. Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum; ut quaeque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero uniuerso, similiter et Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit. Hic est Bonifatius, quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopo, qui inpetrauit a Focate principe donari ecclesiae Christi templum Romae, quod Pantheon uocabatur ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum; in quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis atque omnium martyrum Christi; ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable