LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.5.p6

lat bede stoa006 perseus lat1

Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque uiderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut uulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba, sic namque eum appellare consuerant, dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis? Quibus ille respondebat: Si uultis ablui fonte illo salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes; sin autem lauacrum uitae contemnitis, nullatenus ualetis panem uitae percipere. At illi: Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere nouimus, sed tamen pane illo refici uolumus. Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant: Si non uis adsentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in nostra prouincia demorari. Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire iusserunt.

Provenance