LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.7.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum; post quem Mellitus, qui erat Lundoniae episcopus, sedem Doruuernensis ecclesiae tertius ab Augustino suscepit. Iustus autem adhuc superstes Hrofensem regebat ecclesiam. Qui, cum magna ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiae praefuit, anno incarnationis dominicae DCXVIIII. Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans. Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable