Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.7.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Denique, ut unum uirtutis eius, unde cetera intellegi possint, testimonium referam, tempore quodam ciuitas Doruuernensis per culpam incuriae igni correpta crebrescentibus coepit flammis consumi; quibus cum nullo aquarum iniectu posset aliquis obsistere, iamque ciuitatis esset pars uastata non minima, atque ad episcopium furens se flamma dilataret, confidens episcopus in diuinum, ubi humanum deerat, auxilium, iussit se obuiam saeuientibus et huc illucque uolantibus ignium globis efferri. Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum IIII Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat. Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit. Et quia uir Dei igne diuinae caritatis fortiter ardebat, quia tempestates potestatum aeriarum a sua suorumque lesione crebris orationibus uel exhortationibus repellere consuerat, merito uentis flammisque mundialibus praeualere, et, ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable