LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.8.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit: Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit. Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam; quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum, uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur.

Provenance