Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.9.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit. Cui uidelicet regi, in auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni creuerat imperii; ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniae fines, qua uel ipsorum uel Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet. Quin et Meuanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugauit Anglorum; quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable