Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.9.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur. Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret; responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianae fidei, quam uirgo colebat, esse facturum; quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inueniri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable