LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 2.9.p6

lat bede stoa006 perseus lat1

Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschae pepererat regina filiam regi, cui nomen Æanfled. Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet. Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum uulnerauerat, missus est; et in pignus promissionis inplendae, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignauit; quae baptizata est die sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia eius.

Provenance