Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.12.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus: Uis, inquit, mi nate, doceam te, quomodo cureris ab huius molestia langoris? Surge, ingredere ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens adhere tumbae. Uide, ne exeas inde, nec de loco mouearis, donec hora recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde. Fecit, ut ille suaserat; sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius iam cum Domino regnantis multum ualere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable