Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.13.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit uniuersos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferae lucis spargens, Germaniae simul et Hiberniae partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acca solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia gesta fuerint, narrare. Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebruisse ferebat; e quibus unum, quod inter alia rettulit, miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.