Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.15
lat bede stoa006 perseus lat1
QUI cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit, e quibus tria memoriae causa ponere satis sit. Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet Æduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta; qui terrestri quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: Scio, inquiens, quia, ubi nauem ascenderitis, tempestas uobis, et uentus contrarius superueniet; sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare; et statim quiescentibus uentis, serenitas maris uos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet. Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex ordine conpleta sunt; et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quieuit a feruore. Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit. Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.