Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.17.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui XVII erat in uilla regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus. In hac enim habens ecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diuerti ac manere, atque inde ad praedicandum circumquaque exire consueuerat; quod ipsum et in aliis uillis regiis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret ecclesiae. Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum. Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cymiterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta uenerationem tanto pontifice dignam condita sunt.