LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.19.p5

lat bede stoa006 perseus lat1

In quibus tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere, in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam. Uidit et quattuor ignes in aere non multo ab inuicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes, audiuit hos esse ignes, qui mundum succendentes essent consumturi. Unum mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae et omnibus operibus eius promisimus, minime inplemus; alterum cupiditatis, cum mundi diuitias amori caelestium praeponimus; tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus; quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes uero paulatim ignes usque ad inuicem sese extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: Domine, ecce ignis mihi adpropinquat. At ille: Quod non incendisti, inquit, non ardebit in te; nam etsi terribilis iste ac grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igni ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam poenam. Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere. Uidit autem et daemones per ignem uolantes incendia bellorum contra iustos struere. Sequuntur aduersus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior caelestium agminum uisio; sed et uirorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante, conpererat; a quibus non pauca, quae uel ipsi, uel omnibus, qui audire uellent, multum salubria essent, audiuit. Qui cum uerba finissent, et cum angelicis spiritibus ipsi quoque ad caelos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. Cumque praefato igni maximo adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae. Sed uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et contingentes humerum maxillamque eius incenderunt; cognouitque hominem, et, quia uestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit. Dicebatque hostis malignus: Nolite repellere, quem ante suscepistis; nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis. Contradicens angelus: Non,inquit, propter auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit; cessauitque ignis. Et conuersus ad eum angelus: Quod incendisti, inquit, hoc arsit in te. Si enim huius uiri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius in te arderet. Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit; mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat. Curabat autem semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus uirtutum et exemplis ostendere, et praedicare sermonibus. Ordinem autem uisionum suarum illis solummodo, qui propter desiderium conpunctionis interrogabant, exponere uolebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum uiderit in prouincia Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius ore audierit; adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate sudauerit.

Provenance