Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.2.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit; significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus. In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere. Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable