Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.20
lat bede stoa006 perseus lat1
INTEREA, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius loco eius ordinauit Thomam diaconum eius de prouincia Gyruiorum; et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit. Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium; et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum; quem ordinaturus uenit illuc Ithamar, antistes ecclesiae Hrofensis. Ordinatus est autem die VII-mo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos VIIII, menses IIII et duos dies; et ipse, defuncto Ithamar, consecrauit pro eo Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable