LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.22.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent; dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur. Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate; cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda; meritoque intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta.

Provenance