LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.23.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere: quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem, probumque moribus uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum uerbumque audiendum aduenire, et defunctus sepeliri deberet. Nam et se ipsum fideliter credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco Domino seruirent. Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi, uocabulo Caelin, uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum; ut, iuxta prophetiam Isaiae, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci, id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere consuerant.

Provenance