Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.24.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret. Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi; uotoque se obligans: Si paganus, inquit, nescit accipere nostra donaria, offeramus ei, qui nouit, Domino Deo nostro. Uouit ergo, quia, si uictor existeret, filiam suam Domino sacra uirginitate dicandam offerret, simul et XII possessiones praediorum ad construenda monasteria donaret; et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit. Denique fertur, quia tricies maiorem pagani habuerint exercitum; siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur; filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti; in quibus Aedilheri, frater Anna regis Orientalium Anglorum, qui post eum regnauit, auctor ipse belli, perditis militibus siue auxiliis interemtus est. Et quia prope fluuium Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia pluuiarum late alueum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.