Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.24.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Quo tempore donauit praefato Peada filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque milium, discreti fluuio Treanta, ab Aquilonaribus Merciis, quorum terra est familiarum VII milium. Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis. Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt; sicque cum suo rege liberi, Christo uero regi pro sempiterno in caelis regno seruire gaudebant. Praefuit autem rex idem genti Merciorum annis X et VII, habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum Uynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet succedentes sub rege Uulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt functi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable