LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.25.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

INTEREA Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit; quam tempore sequente reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Petri dedicauit. Sed et episcopus loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque parietes eius, cooperire curauit.

Provenance