LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.25.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et de aliis ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia nata est. Unde merito mouit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent. Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu uidelicet regis, et filii eius Alchfridi. Quia nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat; porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat; unde ei etiam donauerat monasterium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum. Quem uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet, et uitam. Uenerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis et Uilfridi abbatis, ad prouinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur; qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in praefato suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenœshalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet. Ueneruntque illo rcges ambo, pater scilicet et filius; episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris. Iacobus et Romanus in horum parte erant; Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio uigilantissimus utriusque partis extitit.

Provenance