Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.25.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum expectarent; inquirendum potius, quae esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam; iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: Pascha, inquit, hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur. Quo haec et his similia dicente, iussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suae obseruationis, unde initium haberet, uel qua hunc auctoritate sequeretur. Respondit Agilberctus: Loquatur, obsecro, uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticae traditionis cultoribus; et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per interpretem, potest explanare, quae sentimus. Tum Uilfrid, iubente rege, ut diceret, ita exorsus est: Pasca, quod facimus, inquit, uidimus Romae, ubi beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus, ab omnibus agi conspeximus; hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus; praeter hos tantum et obstinationis eorum conplices, Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant. Cui haec dicenti respondit Colmanus: Mirum quare stultum appellare uelitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur; cum ipsum sapientissime uixisse omnis mundus nouerit. At Uilfridus: Absit, inquit, ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim, quod Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo immolauit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti totondit; ad nihil uidelicet utile, nisi ad scandalum uitandum Iudaeorum. Hinc quod eidem Paulo Iacobus ait: Uides, frater, quot milia sunt in Iudaeis, qui crediderunt; et omnes hi aemulatores sunt legis. Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi, uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium. Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi ad uesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum haec sabbato, an alia qualibet feria proueniret. At uero Petrus cum Romae praedicaret, memor, quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum consuetudinem ac praecepta legis XIIIIam lunam primi mensis, aeque sicut Iohannes, orientem ad uesperam semper exspectaret; et hac exorta, si dominica dies, quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura, in ipsa uespera pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia inchoabat; sicque fiebat, ut dominica paschae dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur. Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est; in quam obseruantiam imitandam omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem ecclesia conuersa est. Et hoc esse uerum pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Niceno concilio non statutum nouiter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet historia. Unde constat uos, Colmane, neque Iohannis, ut autumatis, exempla sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis, neque legi, neque euangelio in obseruatione uestri paschae congruere. Iohannes enim ad legis Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati curabat; quod uos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis. Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat; quod uos non facitis, qui a XIIIIa usque ad XX-am lunam diem dominicum paschae obseruatis; ita ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis, cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator euangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa uel uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti sacramenta in commemorationem suae passionis ecclesiae celebranda tradidit. Item lunam XXIam, quam lex maxime celebrandam commendauit, a celebratione uestri paschae funditus eliminatis; sicque, ut dixi, in celebratione summae festiuitatis neque Iohanni, neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.