LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.25.p5

lat bede stoa006 perseus lat1

His contra Colmanus: Numquid, ait, Anatolius uir sanctus, et in praefata historia ecclesiastica multum laudatus, legi uel euangelio contraria sapuit, qui a XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit? Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est? cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati caelestia signa, et uirtutum quae fecerunt miracula testimonium praebuerunt; quos ipse sanctos esse non dubitans, semper eorum uitam, mores, et disciplinam sequi non desisto.

Provenance