LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.25.p6

lat bede stoa006 perseus lat1

At Uilfridus: Constat, inquit, Anatolium uirum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid uobis cum illo, cum nec eius decreta seruetis? Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur. Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet. Cuius regulam distinctionis uos ignorasse probat, quod aliquoties pascha manifestissime ante plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere; quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos nouerit. Sed absit, ut hoc de patribus uestris dicam, quia iustius multo est de incognitis bonum credere quam malum. Unde et illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam, quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quae sequerentur, ostenderet; quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus calculator adueniret, sic eius monita fuisse secuturos, quomodo ea, quae nouerant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de angulo extremae insulae praeferenda? Et si sanctus erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum?

Provenance