Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.25.p7
lat bede stoa006 perseus lat1
Haec perorante Uilfrido, dixit rex: Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino? Qui ait: Uere, rex. At ille: Habetis, inquit, uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum? At ille ait: Nihil. Rursum rex: Si utrique uestrum, inquit, in hoc sine ulla controuersia consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a Domino? Responderunt: Etiam, utrique. At ille ita conclusit: Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; sed, in quantum noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.