LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.26.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

FINITOQUE conflictu, ac soluta contione, Agilberctus domum rediit. Colman uidens spretam suam doctrinam, sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi uoluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram coronae (nam et de hoc quaestio non minima erat) recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet. Cedd, relictis Scottorum uestigiis, ad suam sedem rediit, utpote agnita obseruatione catholici paschae. Facta est autem haec quaestio anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, qui fuit annus Osuiu regis XXIIus, episcopatus autem Scottorum, quem gesserunt in prouincia Anglorum, annus XXXus; siquidem Aidan X et VII annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere.

Provenance