Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.27.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
EODEM autem anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo, facta erat eclipsis solis die tertio mensis Maii, hora circiter Xa diei; quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit. Qua plaga praefatus Domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio, quod uocatur Pægnalaech, honorifice sepultus. Haec autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, uel diuinae lectionis, uel continentioris uitae gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant; quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant.