Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.27.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Ediluini, uiri aeque Deo dilecti, qui et ipse aeuo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in prouincia Lindissi factus, multo ecclesiam tempore nobilissime rexit. Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti, uel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo eiusdem mortalitatis, et grauissime adflicti; e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret. Uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, id est Brittaniam, rediret; quia praeter sollemnem canonici temporis psalmodiam, si non ualetudo corporis obsisteret, cotidie psalterium totum in memoriam diuinae laudis decantaret; quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret. Cumque finitis lacrimis, precibus, et uotis domum rediret, inuenit sodalem dormientem; et ipse quoque lectulum conscendens, coepit in quietem membra laxare. Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait: O frater Ecgbercte, o quid fecisti? Sperabam, quia pariter ad uitam aeternam intraremus. Uerumtamen scito, quia, quae postulasti, accipies. Didicerat enim per uisionem et quid ille petisset, et quia petita inpetrasset. Quid multa? Ipse Edilhun proxima nocte defunctus est; at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia. Duxit autem uitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis, et iustitiae perfectione. Unde et genti suae et illis, in quibus exulabat, nationibus Scottorum siue Pictorum, exemplo uiuendi, et instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate largiendi de his, quae a diuitibus acceperat, multum profuit. Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret; quod uidelicet lac pridie nouum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat. Cuius modum continentiae etiam XL diebus ante natale Domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est Lmae, semper obseruare curabat.