Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.29.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Desiderabiles litteras excellentiae uestrae suscepimus; quas relegentes cognouimus eius piissimam deuotionem, feruentissimumque amorem, quem habet propter beatam uitam; et quia dextera Domini protegente, ad ueram et apostolicam fidem sit conuersus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare. Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem; quia non solum ipse Dei cultor extitit, sed etiam omnes subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suae animae redemtione conuerti. Quis enim audiens haec suauia non laetetur? Quis non exultet et gaudeat in his piis operibus? Quia et gens uestra Christo omnipotenti Deo credidit secundum diuinorum prophetarum uoces, sicut scriptum est in Isaia: In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur. Et iterum: Audite insulae, et adtendite populi de longe. Et post paululum: Parum, inquit, est, ut mihi sis seruus ad suscitandas tribus Iacob, et feces Israel conuertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et rursum: Reges uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt. Et post pusillum: Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his, qui uincti sunt: Exite, et his, qui in tenebris: Reuelamini. Et rursum: Ego Dominus uocaui te in iustitia, et adprehendi manum tuam, et seruaui, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore. Quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable