LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.29.p6

lat bede stoa006 perseus lat1

Hominem denique, inquit, docibilem et in omnibus ornatum antistitem, secundum uestrorum scriptorum tenorem, minime ualuimus nunc repperire pro longinquitate itineris. Profecto enim dum huiusmodi apta reppertaque persona fuerit, eum instructum ad uestram dirigemus patriam, ut ipse et uiua uoce, et per diuina oracula omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum diuino nutu eradicet. Munuscula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate iugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui haec obtulit munera, de hac subtractus est lucc, situsque ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus contristati, cum hic esset defunctus. Ucrumtamen gerulis harum nostrarum litterarum uestris missis, et beneficia sanctorum, hoc est reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Iohannis, et Pauli, et Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, uestrae excellentiae profecto omnes contradendas. Nam et coniugi uestrae, nostrae spiritali filiae, direximus per praefatos gerulos crucem clauem auream habentem de sacratissimis uinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum; de cuius pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera coram Deo flagrant et uernant. Festinet igitur, quaesumus, uestra celsitudo, ut optamus, totam suam insulam Deo Christo dicare. Profecto enim habet protectorem, humani generis redemtorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui ei cuncta prospera inpertiet, uti nouum Christi populum coaceruet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem. Scriptum est enim: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis. Nimirum enim quaerit et inpetrabit, et ei omnes suae insulae, ut optamus, subdentur. Paterno itaque affectu salutantes uestram excellentiam, diuinam precamur iugiter clementiam, quae uos uestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis saeculo. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.

Provenance