Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.3.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
IDEM ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse coepit, gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat; petens, ut sibi mitteretur antistes, cuius doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum, dominicae fidei et dona disceret, et susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit; accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis, et pietatis, ac moderaminis uirum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam. Namque diem paschae dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem fecimus, a XIIIIa luna usque ad XXam obseruare solebat. Hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia, et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, aestimans se in hac obseruantia sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam. Quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit. Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae insulae partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt.