Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.4.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo, eratque et doctissimus in scripturis, et longaeua uitae perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad uerum canonicumque paschae diem translati; quem tamen et antea non semper in luna XIIIIa cum Iudaeis, ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant. Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quae prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant. Uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis: Et siquid aliter sapitis, et hoc quoque uobis Deus reuelabit. De quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.