LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.5.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Aedan, accepto gradu episcopatus. Quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter praefuit. Unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel continentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam uiuebat cum suis, ipse docebat. Nil enim huius mundi quaerere, nil amare curabat. Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum, si infideles essent, inuitaret; uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.

Provenance