Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.6.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit. Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adueniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynae a rege. Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit. Quo uiso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram eius, et ait: Numquam inueterescat haec manus. Quod et ita iuxta uotum benedictionis eius prouenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent. Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore uenerantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable