Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.6.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
Huius industria regis Derorum et Berniciorum prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable