Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.7.p5
lat bede stoa006 perseus lat1
Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis, grauissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit; intellexitque, quod etiam tunc destituta pontifice prouincia recte pariter diuino fuerit destituta praesidio. Misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum, summissa illum satisfactione deprecans ad episcopatum suae gentis redire. At ille se excusans, et uenire non posse contestans, quia episcopatu propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si uellet, ordinaretur episcopus; dicens, quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret. Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt Theodorum, tunc archiepiscopum Doruuernensis ecclesiae, ipsum sibi antistitem consecrari; qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable