LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 3.8.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

ANNO dominicae incarnationis DCXL, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac uita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta XXIIII annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari principali auctoritate praecepit. Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongotæ, ut condigna parenti suboles, magnarum fuit uirgo uirtutum, seruiens Domino in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima uocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige. Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant; sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; inter quas erat Saethryd, filia uxoris Annae regis Orientalium Anglorum, cuius supra meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. Cuius regis filia maior Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable