Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.10.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
SUCCESSIT autem Aedilburgi in officio abbatissae deuota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis, id est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime, et in obseruantia disciplinae regularis, et in earum, quae ad communes usus pertinent, rerum prouidentia praefuit. Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei genetricis, unoque conderentur in loco; quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable