LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.11.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

EO tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet, uir multum Deo deuotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus; uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. Unde multis uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, uel potius mundo seruire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.

Provenance