Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.11.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum; sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum. Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur. Sed mira res et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi; a parte uero pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable