LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.13.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

PULSUS est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca peruagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit ministerio cohiberi; siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum VII milium, et eo adhuc tempore paganis cultibus seruiebat; huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat. Erat autem rex gentis ipsius Aedilualch, non multo ante baptizatus in prouincia Merciorum, praesente ac suggerente rege Uulfhere a quo etiam egressus de fonte, loco filii susceptus est; in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Uectam uidelicet insulam, et Meanuarorum prouinciam in gente Occidentalium Saxonum. Itaque episcopus, concedente, immo multum gaudente rege, primos prouinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat; uerum presbyteri Eappa, et Padda, et Burghelm, et Oiddi ceteram plebem, uel tunc uel tempore sequente baptizabant. Porro regina, nomine Eabae, in sua, id est Huicciorum prouincia fuerat baptizata. Erat autem filia Eanfridi fratris Ænheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere. Ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini nominis et fidei erat ignara.

Provenance