Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.14.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper uocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei in loco, in quo eger iacebat, solum inueniri; cui diuina dispositione subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque deuotione sacramenta fidei, quae susceperat, seruans. Salutantes ergo illum uerbis piissimis apostoli dicebant: Noli timere, fili, mortem, pro qua sollicitus es; nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi. Sed primum expectare habes, donec missae celebrentur, ac uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus, ad aeterna in caelis gaudia subleueris. Clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi, quia Dominus exaudiuit preces uestras, et deuotionem ac ieiunia propitius aspexit; neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui alicubi de uestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad uisionem Domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum; quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, deuotione sublimiter praefuit, conferre dignata est. Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus. Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae gentis aduenis, supplex orabat ad Dominum; et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.