Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.14.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Quae cum omnia uocato ad se presbytero puer uerba narrasset, interrogauit eum sollicitus, quales essent habitu uel specie uiri, qui sibi apparuissent. Respondit: Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam. Unus quidem adtonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius uocaretur Paulus; et ipsi essent ministri Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis. Credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum; uocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit; simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit.