Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.16.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est; petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam priuilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem uoluisse ac licentiam dedisse nouerat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.