LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.2.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

PERUENIT autem Theodorus ad ecclesiam suam secundo postquam consecratus est anno, sub die VI. Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et unum, menses III, dies XXVI. Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat. Isque primus erat in archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret. Et quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterua, scientiae salutaris cotidie flumina inrigandis eorum cordibus emanabant; ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent. Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Grecamque linguam aeque ut propriam, in qua nati sunt, norunt. Neque umquam prorsus, ex quo Brittaniam petierunt Angli, feliciora fuere tempora; dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium uota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promtu magistros, qui docerent.

Provenance